

Liber Job*
Caput 13: Versus 19
Quis est qui judicetur mecum.Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quaerit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur:Quare tacens consumor?Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.